

Epistola I ad Corinthos*
Caput 7: Versus 34
Cogitat,etc. Haec enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum quae Domini sunt.Ut sit sancta,etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quae libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat coelestibus praeceptis.